- FAVISSA
- FAVISSAapud A. Gell. l. 2. c. 10. Catulus ---- voluisse se aream Capitolinam deprimere ---- sed facere id non quisse, quoniam favissae impedissent: Graece θησαυρὸς, quasi Flavissa, dicta est Q. Val. Sorano, quod in eas non rude aes argentumqueve, sed flata signataqueve pecunia conderetur. Melius quasi Fovissa, a fovea. Sequitur enim, apud Gellium, esse cellas quasdam et cisternas, quae in area sub terra essent: ubi reponi solerent signa vetera, quae ex eo templo collapsa essent, et alia quaedam religiosa e donis consecratis. Nempe Favissa locus fuit subterraneus, in area templi, stru cturâ et fornice factus et operculo saxi clausus, quomodo et monumenta hypogaea. Cuiusmodi monumentum Orchivum thesaurum eleganter dixit Naevius, apud eundem A. Gell. l. 10. c. 24.Itaque postquam orchivo traditus est thesauro.Θησαυρὸς namqueve Graecis conditorium qualecunqueve sub terra, ut infra videbimus, favissa vett. Latinis. Plutarch. in Philopoemene, Οὐ μὴν ἀλλά κομίσαντες αὐτὸν εἰς τὸν καλούμενον θησαυρὸν, οἴκημα κατάγειον, οὔτε φῶς ἔξωθεν οὔτε θύρας ἔχον. ἀλλὰ μεγὰλῳ λίθῳ περιαγομένῳ κατακλειόμενον, ενταῦθα κατέθεντο. Quae verba ita expressit Liv. l. 39. c. 50. Admonent deinde quidam, esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato septum, eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur machina, superimpositum est. Varro similiter thesaurum pro favissa posuit, de Ling. Lat. l. 6. Sed quod Delphis in aede foramen ad latus est quoddam, thesauri specie, ὀμφαλὸν dixêrunt. Quod vero cisternam Festus favissam vocat, hinc est, quod ad earum instar fierisolerent favissae, Sed et, cum Graeci θηα1αυρὸν quoqueve vocaverint locum circa empla, in quo erat aqua inclusa, quâ sese lustrarent ingressuri Templa, Ειιπμδεο?πμ aliter, item Περιῤῥαντήριον, et hoc sensu quoqueve Favissa Latine expon posset etc. Salmas. ad Solin. p. 1210. et 1211. Vide etiam Scalig. ad Festum Anton. Thys. ad Gell. d. l. Alios: et infra quoqueve in voce Pischa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.